- LUDI Decennales
- LUDI Decennaless. Decennalia, auctorem habuêre Cn. Octavium Aug. praetextu quodam ad Imp. titulum Monarchiaeque potestatem retinendam sine invidia. Solebat enim decimo anno, constituto hunc in finem ingenti spectaculo, ludorumque apparatu, Imperium populo resignare, quod tamen ilico quasi rogaretur, recepit. Quem morem ceteros quoque Imperatores sequutos esse, retert Dio l. 53. Idem de Constantino Mag. Euseb. in Hist. Eccl. et de Gallieno Imp. Trebellius Pollio narrant. De Gallieno verba Pollionis ita habent: Interfectis sane militibus apud Byzantium, Gallienus quasi magnum quid gessisset, Romam cursu rapido convolavit: convocatisque Patribus, Decennia celebravit, novo ludorum, genere novâ pomparum specie, voluptatum genere exquisito. Iam primum inter togatos Patres et Equestrem ordinem, albatos milises et omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et mulieribus cum cereis facibus et lampadibus praecedentibus, Capitolium petiit. Processêrunt etiam altrinsecus centeni albi boves, cornibus auro iugaiis, et dorsalibus sericis discoloribus praefulgentes. Agnae candentes ab istraque parte 200. praecessêrunt et decem elephanti, qui tunc erant Romae, mille ducenti gladicttores pompaliter ornati. Cum auratis vestibus matronarum, mansuctae ferae diversi generis ducenia ornatu quam maximo affectae. Carpenta cum minis et omni histrinum genere: pugiles sacculis, non veritate pugilantes. Cyclopea etiam lusêrunt omnes apenarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstraret. Omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant. Ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter Patres, ut diximus, omnibus Sacerdetibus praetextatis, Capitolium petiit. Hastae auratae altrinsecess quingenae, vexilla centena, et praeterea, quae Collegiorum erant, Dracones et signa templorum, omniumque legionum ibant. Ibant praeterea gentes simulatae, ut Gothi, Sarmatae, Franci, Persae: ita ut non minus, quam Ducum singuli globi ducerentur. Serverum iisdem denos singulis aureos dedisse, habes apud Casaub. Not. ad Hist. Aug. Postea vero obtinuit, ut vota publica pro Decennalibus feliciter auspicandis et ineundis ederentur, cuiusque decennii initio, quod ex nummis potissimum Antonini Pii colligitur, quorum alii PRIMI DECENNALES, alii SECUNDI DECENNALES, praeferunt; alii, VOTA SOL. DECEN. II. vel etiam, VOTA SUSCEP. DECENN. III. etc. Dico, cuiusque decennii initi. Namque in nummis Helvii Pertinacis, qui vix 4. menses imperavit, VOT. DECENNAL. et in Pupieni Maximi, cuius Imperium haud biennii fuit, VOTIS DECENNALIBUS, scriptum legitur etc. Ad eundem modum, Vota Vicennaliorum Tricennaliorumque suscepta, ut infra videbimus, ubi de Votis et Votivis Nummis de his ludis vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.